- CASIUS
- I.CASIUScognomen Iovis, vide Iuppiter, ut et hîc infra.II.CASIUSmons apud Euphratem, ubi Traianus dicavit crateras argenteos, in templo Iovis Casii, cum epigrammate. Snidas.Item Casius nunc Larissa, mons trans Pelusium, extremum Nili ostium in ea Arabiae Petraeae parte, quae ab hoc monte Casiotis Prolemaeo appellatur; in quo erat M. Pompeii tumulus ab adriano instauratus, ut in vita eius testatur Spartina. c. 14. In hoc monte templum insigne habebat Iuppiter, qui inde Casius dicebatur. Lucan. l. 8. v. 858.------ Manesque tous placare licebitEt Casio praeferre Iovi.Nosti Sinai montem esse asserunt, ob illic a Deo datas per Moysen populo Israelitico Decalogi tabulas, Nobilem Plin. l. 5. c. 11. Arabiam hanc sterilem, et praeter Casium montem nihil insigne habentem indicat. Aliis Cassius. Vide Casium.III.CASIUSmons in Syria Antiochena, supra Seleuciam cognomine Pieriam, Cuius excelsa altitudo quartâ vigiliâ orientem per tenebras Solem aspicit, brevi circumactu corporis, diem noctemque pariter ostendens; ambiuts ad cacumen 19. mill. pass. est, altitudo per directum quatuor. Haec Plin. l. 5. c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.